BAJULUS vel BAILLIVUS

BAJULUS vel BAILLIVUS
BAJULUS vel BAILLIVUS
Italis Balio, Magistratus est, qui vice Legati ordinarii VEnetorum Constantinopoli fungebatur, cum Imperatores Graeci adhuc rerum potirentur: seu potius Mercatorum Praetor, ut Platinae placet in Gregorio XI. Παιοῦλος et Μπαιοῦλος, Pachymeri l. 2. c. 32. Gregorae l. 4. Phranzae l. 3. c. 1. et Codino de Offic. c. 14. num. 13. quomodo haec vox scribitur, apud Ducam c. 17. ubi de Baillivo Ordinis Hierosolymitanorum militum. At id non semper obtinuit: Nam primittis Potestates dicti ii Baiuli, ut colligitur ex Statutis Venetorum A. C. 1242. l. 1. c. 27. Sed et Catalaunis, qui Constantinop. morabantur, Ballivum praefuisse, testatur idem Phranzes locô cit. Vide quoque infra in voce Ballivi. Addam hîc paucis alia Baiulorum nonnulla genera,
Nonnulla Baiulorum genera, quae apud Scriptores
passim occurrunt.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”